De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. declinare quis est qui possit cernere sese?
  2. Denique si semper motu conectitur omnis
  3. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  4. nec declinando faciunt primordia motus
  5. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  6. ex infinito ne causam causa sequatur,
  7. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  8. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  9. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  10. declinamus item motus nec tempore certo
  11. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  12. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  13. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  14. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  15. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  16. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  17. omnis enim totum per corpus materiai
  18. copia conciri debet, concita per artus
  19. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  20. ut videas initum motus a corde creari
  21. ex animique voluntate id procedere primum,
  22. inde dari porro per totum corpus et artus.
  23. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  24. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  25. nam tum materiem totius corporis omnem
  26. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  27. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  28. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  29. pellat et invitos cogat procedere saepe
  30. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  31. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  32. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  33. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  34. et proiecta refrenatur retroque residit.
  35. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  36. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  37. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  38. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  39. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  40. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  41. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  42. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  43. id facit exiguum clinamen principiorum
  44. nec regione loci certa nec tempore certo.
  45. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  46. copia nec porro maioribus intervallis;
  47. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  48. qua propter quo nunc in motu principiorum
  49. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  50. et post haec semper simili ratione ferentur,
  51. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  52. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  53. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  54. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  55. nam neque quo possit genus ullum materiai
  56. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  57. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  58. naturam rerum mutare et vertere motus.
  59. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  60. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  61. summa tamen summa videatur stare quiete,
  62. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  63. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  64. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  65. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  66. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  67. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  68. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  69. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  70. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  71. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  72. omnia quae nobis longe confusa videntur
  73. et velut in viridi candor consistere colli.
  74. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  75. camporum complent belli simulacra cientes,
  76. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  77. aere renidescit tellus supterque virum vi
  78. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  79. icti reiectant voces ad sidera mundi
  80. et circum volitant equites mediosque repente
  81. tramittunt valido quatientes impete campos;
  82. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  83. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  84. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  85. qualia sint et quam longe distantia formis,
  86. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  87. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  88. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  89. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  90. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  91. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  92. esse pari filo similique adfecta figura.
  93. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  94. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  95. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  96. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  97. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  98. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  99. invenies tamen inter se differre figuris.
  100. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  101. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  102. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  103. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  104. turicremas propter mactatus concidit aras
  105. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  106. at mater viridis saltus orbata peragrans
  107. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  108. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  109. conspicere amissum fetum, completque querellis
  110. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  111. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  112. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  113. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  114. oblectare animum subitamque avertere curam,
  115. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  116. derivare queunt animum curaque levare;
  117. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  118. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  119. cornigeras norunt matres agnique petulci
  120. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  121. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  122. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  123. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  124. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  125. concharumque genus parili ratione videmus
  126. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  127. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  128. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  129. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  130. unius ad certam formam primordia rerum,
  131. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  132. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  133. quare fulmineus multo penetralior ignis
  134. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  135. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  136. subtilem magis e parvis constare figuris
  137. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  138. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  139. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  140. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  141. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  142. et quamvis subito per colum vina videmus
  143. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  144. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  145. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  146. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  147. inter se possint primordia singula quaeque
  148. singula per cuiusque foramina permanare.
  149. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  150. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  151. at contra taetra absinthi natura ferique
  152. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  153. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  154. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  155. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  156. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  157. proptereaque solere vias rescindere nostris
  158. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  159. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  160. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  161. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  162. horrorem constare elementis levibus aeque
  163. ac musaea mele, per chordas organici quae
  164. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  165. neu simili penetrare putes primordia forma
  166. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  167. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  168. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  169. neve bonos rerum simili constare colores
  170. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  171. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  172. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  173. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  174. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  175. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  176. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  177. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  178. esse neque omnino flexis mucronibus unca,