De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  2. officiis debet molliri victa parentum.
  3. muralique caput summum cinxere corona,
  4. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  5. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  6. horrifice fertur divinae matris imago.
  7. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  8. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  9. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  10. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  11. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  12. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  13. significare volunt indignos esse putandos,
  14. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  15. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  16. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  17. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  18. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  19. ingratos animos atque impia pectora volgi
  20. conterrere metu quae possint numine divae.
  21. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  22. munificat tacita mortalis muta salute,
  23. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  24. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  25. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  26. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  27. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  28. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  29. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  30. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  31. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  32. cum pueri circum puerum pernice chorea
  33. armat et in numerum pernice chorea
  34. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  35. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  36. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  37. propterea magnam armati matrem comitantur,
  38. aut quia significant divam praedicere ut armis
  39. ac virtute velint patriam defendere terram
  40. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  41. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  42. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  43. omnis enim per se divom natura necessest
  44. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  45. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  46. nam privata dolore omni, privata periclis,
  47. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  48. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  49. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  50. et quia multarum potitur primordia rerum,
  51. multa modis multis effert in lumina solis.
  52. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  53. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  54. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  55. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  56. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  57. religione animum turpi contingere parcat.
  58. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  59. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  60. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  61. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  62. dissimili vivont specie retinentque parentum
  63. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  64. tanta est in quovis genere herbae materiai
  65. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  66. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  67. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  68. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  69. dissimili perfecta figura principiorum.
  70. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  71. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  72. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  73. scintillasque agere ac late differre favillam.
  74. cetera consimili mentis ratione peragrans
  75. invenies igitur multarum semina rerum
  76. corpore celare et varias cohibere figuras.
  77. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  78. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  79. haec igitur variis debent constare figuris;
  80. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  81. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  82. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  83. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  84. conveniunt et res permixto semine constant.
  85. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  86. multa elementa vides multis communia verbis,
  87. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  88. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  89. non quo multa parum communis littera currat
  90. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  91. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  92. sic aliis in rebus item communia multa
  93. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  94. dissimili tamen inter se consistere summa
  95. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  96. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  97. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  98. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  99. semiferas hominum species existere et altos
  100. inter dum ramos egigni corpore vivo
  101. multaque conecti terrestria membra marinis,
  102. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  103. pascere naturam per terras omniparentis.
  104. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  105. seminibus certis certa genetrice creata
  106. conservare genus crescentia posse videmus.
  107. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  108. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  109. corpora discedunt conexaque convenientis
  110. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  111. reicere in terras naturam, multaque caecis
  112. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  113. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  114. vitalis motus consentire atque imitari.
  115. sed ne forte putes animalia sola teneri
  116. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  117. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  118. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  119. dissimili constare figura principiorum;
  120. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  121. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  122. semina cum porro distent, differre necessust
  123. intervalla vias conexus pondera plagas
  124. concursus motus; quae non animalia solum
  125. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  126. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  127. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  128. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  129. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  130. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  131. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  132. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  133. corpora consimili sint eius tincta colore;
  134. nullus enim color est omnino materiai
  135. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  136. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  137. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  138. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  139. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  140. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  141. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  142. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  143. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  144. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  145. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  146. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  147. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  148. immutabile enim quiddam superare necessest,
  149. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  150. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  151. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  152. proinde colore cave contingas semina rerum,
  153. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  154. Praeterea si nulla coloris principiis est
  155. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  156. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  157. propterea magni quod refert, semina quaeque
  158. cum quibus et quali positura contineantur
  159. et quos inter se dent motus accipiantque,
  160. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  161. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  162. marmoreo fieri possint candore repente,
  163. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  164. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  165. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  166. materies ubi permixta est illius et ordo
  167. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  168. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  169. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  170. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  171. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  172. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  173. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  174. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  175. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  176. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  177. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  178. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti