De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter se possint primordia singula quaeque
  2. singula per cuiusque foramina permanare.
  3. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  4. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  5. at contra taetra absinthi natura ferique
  6. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  7. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  8. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  9. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  10. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  11. proptereaque solere vias rescindere nostris
  12. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  13. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  14. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  15. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  16. horrorem constare elementis levibus aeque
  17. ac musaea mele, per chordas organici quae
  18. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  19. neu simili penetrare putes primordia forma
  20. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  21. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  22. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  23. neve bonos rerum simili constare colores
  24. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  25. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  26. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  27. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  28. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  29. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  30. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  31. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  32. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  33. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  34. titillare magis sensus quam laedere possint,
  35. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  36. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  37. dissimili dentata modo conpungere sensus
  38. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  39. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  40. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  41. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  42. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  43. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  44. semina confundunt inter se concita sensum;
  45. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  46. tute tibi partem ferias atque experiare.
  47. qua propter longe formas distare necessest
  48. principiis, varios quae possint edere sensus.
  49. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  50. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  51. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  52. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  53. prima acie constant ictus contemnere sueta
  54. et validi silices ac duri robora ferri
  55. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  56. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  57. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  58. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  59. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  60. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  61. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  62. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  63. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  64. at non esse tamen perplexis indupedita,
  65. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  66. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  67. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  68. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  69. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  70. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  71. * * *
  72. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  73. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  74. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  75. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  76. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  77. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  78. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  79. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  80. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  81. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  82. linquit enim supera taetri primordia viri,
  83. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  84. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  85. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  86. finita variare figurarum ratione.
  87. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam