De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  2. summa tamen summa videatur stare quiete,
  3. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  4. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  5. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  6. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  7. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  8. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  9. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  10. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  11. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  12. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  13. omnia quae nobis longe confusa videntur
  14. et velut in viridi candor consistere colli.
  15. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  16. camporum complent belli simulacra cientes,
  17. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  18. aere renidescit tellus supterque virum vi
  19. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  20. icti reiectant voces ad sidera mundi
  21. et circum volitant equites mediosque repente
  22. tramittunt valido quatientes impete campos;
  23. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  24. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  25. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  26. qualia sint et quam longe distantia formis,
  27. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  28. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  29. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  30. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  31. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  32. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  33. esse pari filo similique adfecta figura.
  34. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  35. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  36. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  37. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  38. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  39. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  40. invenies tamen inter se differre figuris.
  41. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  42. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  43. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  44. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  45. turicremas propter mactatus concidit aras
  46. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  47. at mater viridis saltus orbata peragrans
  48. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  49. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  50. conspicere amissum fetum, completque querellis
  51. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  52. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  53. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  54. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  55. oblectare animum subitamque avertere curam,
  56. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  57. derivare queunt animum curaque levare;
  58. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  59. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  60. cornigeras norunt matres agnique petulci
  61. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  62. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  63. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  64. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  65. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  66. concharumque genus parili ratione videmus
  67. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  68. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  69. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  70. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  71. unius ad certam formam primordia rerum,
  72. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  73. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  74. quare fulmineus multo penetralior ignis
  75. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  76. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  77. subtilem magis e parvis constare figuris
  78. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  79. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  80. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  81. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  82. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  83. et quamvis subito per colum vina videmus
  84. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  85. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  86. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  87. atque ideo fit uti non tam diducta repente