De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse infinito debebunt corporis auctu.
  2. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  3. corporis inter se multum variare figurae
  4. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  5. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  6. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  7. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  8. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  9. formai speciem totius corporis eius,
  10. quod super est, si forte voles variare figuras,
  11. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  12. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  13. si tu forte voles etiam variare figuras.
  14. ergo formarum novitatem corporis augmen
  15. subsequitur. quare non est ut credere possis
  16. esse infinitis distantia semina formis,
  17. ne quaedam cogas inmani maximitate
  18. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  19. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  20. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  21. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  22. saecla novo rerum superata colore iacerent
  23. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  24. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  25. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  26. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  27. cedere item retro possent in deteriores
  28. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  29. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  30. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  31. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  32. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  33. materiem quoque finitis differe figuris.
  34. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  35. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  36. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  37. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  38. ergo finita distant ratione creata,
  39. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  40. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  41. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  42. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  43. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  44. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  45. formarum finita, necesse est quae similes sint
  46. esse infinitas aut summam materiai
  47. finitam constare, id quod non esse probavi.
  48. * * *
  49. versibus ostendam corpuscula materiai
  50. ex infinito summam rerum usque tenere
  51. undique protelo plagarum continuato.
  52. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  53. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  54. at regione locoque alio terrisque remotis
  55. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  56. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  57. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  58. milibus e multis vallo munitur eburno,
  59. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  60. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  61. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  62. unica res quaedem nativo corpore sola,
  63. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  64. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  65. unde ea progigni possit concepta, creari
  66. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  67. quippe etenim sumant alii finita per omne
  68. corpora iactari unius genitalia rei,
  69. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  70. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  71. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  72. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  73. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  74. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  75. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  76. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  77. infidi maris insidias virisque dolumque
  78. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  79. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  80. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  81. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  82. disiectare aestus diversi materiai,
  83. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  84. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  85. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  86. et res progigni et genitas procrescere posse.
  87. esse igitur genere in quovis primordia rerum