De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  2. et quamvis subito per colum vina videmus
  3. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  4. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  5. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  6. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  7. inter se possint primordia singula quaeque
  8. singula per cuiusque foramina permanare.
  9. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  10. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  11. at contra taetra absinthi natura ferique
  12. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  13. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  14. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  15. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  16. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  17. proptereaque solere vias rescindere nostris
  18. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  19. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  20. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  21. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  22. horrorem constare elementis levibus aeque
  23. ac musaea mele, per chordas organici quae
  24. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  25. neu simili penetrare putes primordia forma
  26. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  27. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  28. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  29. neve bonos rerum simili constare colores
  30. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  31. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  32. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  33. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  34. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  35. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  36. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  37. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  38. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  39. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  40. titillare magis sensus quam laedere possint,
  41. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  42. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  43. dissimili dentata modo conpungere sensus
  44. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  45. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  46. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  47. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  48. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  49. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  50. semina confundunt inter se concita sensum;
  51. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  52. tute tibi partem ferias atque experiare.
  53. qua propter longe formas distare necessest
  54. principiis, varios quae possint edere sensus.
  55. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  56. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  57. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  58. in quo iam genere in primis adamantina saxa