De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. prima acie constant ictus contemnere sueta
  2. et validi silices ac duri robora ferri
  3. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  4. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  5. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  6. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  7. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  8. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  9. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  10. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  11. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  12. at non esse tamen perplexis indupedita,
  13. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  14. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  15. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  16. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  17. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  18. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  19. * * *
  20. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  21. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  22. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  23. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  24. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  25. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  26. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  27. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  28. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  29. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  30. linquit enim supera taetri primordia viri,
  31. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  32. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  33. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  34. finita variare figurarum ratione.
  35. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  36. esse infinito debebunt corporis auctu.
  37. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  38. corporis inter se multum variare figurae
  39. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  40. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  41. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  42. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  43. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  44. formai speciem totius corporis eius,
  45. quod super est, si forte voles variare figuras,
  46. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  47. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  48. si tu forte voles etiam variare figuras.
  49. ergo formarum novitatem corporis augmen
  50. subsequitur. quare non est ut credere possis
  51. esse infinitis distantia semina formis,
  52. ne quaedam cogas inmani maximitate
  53. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  54. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  55. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  56. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  57. saecla novo rerum superata colore iacerent
  58. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,