De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  2. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  3. qualia sint et quam longe distantia formis,
  4. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  5. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  6. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  7. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  8. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  9. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  10. esse pari filo similique adfecta figura.
  11. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  12. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  13. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  14. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  15. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  16. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  17. invenies tamen inter se differre figuris.
  18. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  19. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  20. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  21. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  22. turicremas propter mactatus concidit aras
  23. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  24. at mater viridis saltus orbata peragrans
  25. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  26. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  27. conspicere amissum fetum, completque querellis
  28. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  29. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  30. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  31. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  32. oblectare animum subitamque avertere curam,
  33. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  34. derivare queunt animum curaque levare;
  35. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  36. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  37. cornigeras norunt matres agnique petulci
  38. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  39. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  40. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  41. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  42. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  43. concharumque genus parili ratione videmus
  44. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  45. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  46. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  47. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  48. unius ad certam formam primordia rerum,
  49. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  50. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  51. quare fulmineus multo penetralior ignis
  52. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  53. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  54. subtilem magis e parvis constare figuris
  55. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  56. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  57. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  58. respuitur. quare, nisi luminis illa minora