De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. subtilem magis e parvis constare figuris
  2. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  3. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  4. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  5. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  6. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  7. et quamvis subito per colum vina videmus
  8. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  9. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  10. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  11. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  12. inter se possint primordia singula quaeque
  13. singula per cuiusque foramina permanare.
  14. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  15. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  16. at contra taetra absinthi natura ferique
  17. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  18. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  19. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  20. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  21. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  22. proptereaque solere vias rescindere nostris
  23. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  24. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  25. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  26. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  27. horrorem constare elementis levibus aeque
  28. ac musaea mele, per chordas organici quae
  29. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  30. neu simili penetrare putes primordia forma
  31. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  32. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  33. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  34. neve bonos rerum simili constare colores
  35. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  36. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  37. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  38. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  39. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  40. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  41. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  42. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  43. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  44. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  45. titillare magis sensus quam laedere possint,
  46. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  47. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  48. dissimili dentata modo conpungere sensus
  49. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  50. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  51. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  52. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  53. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  54. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  55. semina confundunt inter se concita sensum;
  56. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  57. tute tibi partem ferias atque experiare.
  58. qua propter longe formas distare necessest
  59. principiis, varios quae possint edere sensus.
  60. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  61. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  62. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  63. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  64. prima acie constant ictus contemnere sueta
  65. et validi silices ac duri robora ferri
  66. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  67. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  68. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  69. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  70. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  71. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  72. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  73. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  74. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  75. at non esse tamen perplexis indupedita,
  76. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  77. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  78. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  79. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  80. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  81. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  82. * * *
  83. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  84. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  85. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  86. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  87. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  88. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  89. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  90. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  91. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  92. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  93. linquit enim supera taetri primordia viri,
  94. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  95. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  96. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  97. finita variare figurarum ratione.
  98. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  99. esse infinito debebunt corporis auctu.
  100. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  101. corporis inter se multum variare figurae
  102. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  103. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  104. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  105. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  106. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  107. formai speciem totius corporis eius,
  108. quod super est, si forte voles variare figuras,
  109. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  110. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  111. si tu forte voles etiam variare figuras.
  112. ergo formarum novitatem corporis augmen
  113. subsequitur. quare non est ut credere possis
  114. esse infinitis distantia semina formis,
  115. ne quaedam cogas inmani maximitate
  116. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  117. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  118. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  119. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  120. saecla novo rerum superata colore iacerent
  121. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  122. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  123. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  124. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  125. cedere item retro possent in deteriores
  126. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  127. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  128. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  129. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  130. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  131. materiem quoque finitis differe figuris.
  132. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  133. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  134. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  135. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  136. ergo finita distant ratione creata,
  137. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  138. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  139. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  140. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  141. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  142. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  143. formarum finita, necesse est quae similes sint
  144. esse infinitas aut summam materiai
  145. finitam constare, id quod non esse probavi.
  146. * * *
  147. versibus ostendam corpuscula materiai
  148. ex infinito summam rerum usque tenere
  149. undique protelo plagarum continuato.
  150. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  151. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  152. at regione locoque alio terrisque remotis
  153. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  154. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  155. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  156. milibus e multis vallo munitur eburno,
  157. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  158. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  159. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  160. unica res quaedem nativo corpore sola,
  161. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  162. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  163. unde ea progigni possit concepta, creari
  164. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  165. quippe etenim sumant alii finita per omne
  166. corpora iactari unius genitalia rei,
  167. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  168. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  169. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  170. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  171. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  172. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  173. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  174. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  175. infidi maris insidias virisque dolumque
  176. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  177. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  178. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  179. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  180. disiectare aestus diversi materiai,
  181. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  182. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  183. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  184. et res progigni et genitas procrescere posse.
  185. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  186. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  187. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  188. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  189. nec porro rerum genitales auctificique
  190. motus perpetuo possunt servare creata.
  191. sic aequo geritur certamine principiorum
  192. ex infinito contractum tempore bellum.
  193. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  194. et superantur item. miscetur funere vagor,
  195. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  196. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  197. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  198. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  199. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  200. convenit et memori mandatum mente tenere,
  201. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  202. quod genere ex uno consistat principiorum,
  203. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  204. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  205. atque potestates, ita plurima principiorum
  206. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  207. Principio tellus habet in se corpora prima,
  208. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  209. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  210. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  211. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  212. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  213. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  214. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  215. montivago generi possit praebere ferarum.
  216. quare magna deum mater materque ferarum
  217. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  218. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  219. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  220. aeris in spatio magnam pendere docentes
  221. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  222. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  223. officiis debet molliri victa parentum.
  224. muralique caput summum cinxere corona,
  225. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  226. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  227. horrifice fertur divinae matris imago.
  228. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  229. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  230. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  231. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  232. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  233. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  234. significare volunt indignos esse putandos,
  235. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  236. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  237. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  238. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  239. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  240. ingratos animos atque impia pectora volgi
  241. conterrere metu quae possint numine divae.
  242. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  243. munificat tacita mortalis muta salute,
  244. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  245. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  246. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  247. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  248. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  249. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  250. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  251. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  252. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  253. cum pueri circum puerum pernice chorea
  254. armat et in numerum pernice chorea
  255. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  256. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  257. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  258. propterea magnam armati matrem comitantur,
  259. aut quia significant divam praedicere ut armis
  260. ac virtute velint patriam defendere terram
  261. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  262. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  263. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  264. omnis enim per se divom natura necessest
  265. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  266. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  267. nam privata dolore omni, privata periclis,
  268. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  269. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  270. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  271. et quia multarum potitur primordia rerum,
  272. multa modis multis effert in lumina solis.
  273. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  274. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  275. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  276. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  277. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  278. religione animum turpi contingere parcat.