De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  2. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  3. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  4. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  5. dissimili vivont specie retinentque parentum
  6. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  7. tanta est in quovis genere herbae materiai
  8. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  9. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  10. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  11. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  12. dissimili perfecta figura principiorum.
  13. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  14. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  15. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  16. scintillasque agere ac late differre favillam.
  17. cetera consimili mentis ratione peragrans
  18. invenies igitur multarum semina rerum
  19. corpore celare et varias cohibere figuras.
  20. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  21. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  22. haec igitur variis debent constare figuris;
  23. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  24. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  25. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  26. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  27. conveniunt et res permixto semine constant.
  28. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  29. multa elementa vides multis communia verbis,
  30. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  31. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  32. non quo multa parum communis littera currat
  33. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  34. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  35. sic aliis in rebus item communia multa
  36. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  37. dissimili tamen inter se consistere summa
  38. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  39. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  40. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  41. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  42. semiferas hominum species existere et altos
  43. inter dum ramos egigni corpore vivo
  44. multaque conecti terrestria membra marinis,
  45. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  46. pascere naturam per terras omniparentis.
  47. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  48. seminibus certis certa genetrice creata
  49. conservare genus crescentia posse videmus.
  50. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  51. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  52. corpora discedunt conexaque convenientis
  53. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  54. reicere in terras naturam, multaque caecis
  55. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  56. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  57. vitalis motus consentire atque imitari.
  58. sed ne forte putes animalia sola teneri
  59. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  60. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  61. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  62. dissimili constare figura principiorum;
  63. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  64. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  65. semina cum porro distent, differre necessust
  66. intervalla vias conexus pondera plagas
  67. concursus motus; quae non animalia solum
  68. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  69. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  70. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  71. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  72. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  73. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  74. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  75. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  76. corpora consimili sint eius tincta colore;
  77. nullus enim color est omnino materiai
  78. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  79. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  80. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  81. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  82. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  83. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  84. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  85. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  86. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  87. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  88. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  89. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  90. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  91. immutabile enim quiddam superare necessest,
  92. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  93. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  94. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  95. proinde colore cave contingas semina rerum,
  96. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  97. Praeterea si nulla coloris principiis est
  98. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  99. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  100. propterea magni quod refert, semina quaeque
  101. cum quibus et quali positura contineantur
  102. et quos inter se dent motus accipiantque,
  103. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  104. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  105. marmoreo fieri possint candore repente,
  106. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  107. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  108. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  109. materies ubi permixta est illius et ordo
  110. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  111. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  112. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  113. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  114. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  115. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  116. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  117. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  118. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  119. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  120. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  121. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  122. aut alio in quovis uno puroque nitore
  123. dissimiles longe inter se variosque colores.
  124. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  125. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  126. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  127. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  128. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  129. principiis rerum non numquam causa colores,
  130. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  131. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  132. quippe etenim multo proclivius exorientur
  133. candida de nullo quam nigro nata colore
  134. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  135. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  136. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  137. scire licet quam sint nullo velata colore;
  138. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  139. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  140. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  141. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  142. quae sita cervices circum collumque coronat;
  143. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  144. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  145. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  146. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  147. consimili mutat ratione obversa colores;
  148. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  149. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  150. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  151. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  152. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  153. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  154. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  155. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  156. sed variis formis variantes edere tactus.
  157. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  158. est natura coloris et omnia principiorum
  159. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  160. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  161. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  162. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  163. ex albis album pinnis iactare colorem
  164. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  165. aut alio quovis uno varioque colore.
  166. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  167. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  168. evanescere paulatim stinguique colorem;
  169. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  170. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  171. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  172. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  173. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  174. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  175. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  176. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  177. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  178. scire licet quaedam tam constare orba colore
  179. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  180. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  181. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  182. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  183. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  184. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  185. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  186. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  187. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  188. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  189. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  190. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  191. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  192. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  193. concoctosque suo contractans perdere viro,
  194. propter eandem rem debent primordia rerum
  195. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  196. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  197. nec simili ratione saporem denique quemquam
  198. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  199. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  200. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  201. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  202. inmortalia si volumus subiungere rebus
  203. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  204. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  205. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  206. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  207. principiis constare. neque id manufesta refutant
  208. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  209. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  210. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  211. quippe videre licet vivos existere vermes
  212. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  213. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  214. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  215. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  216. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  217. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  218. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  219. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  220. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  221. non alia longe ratione atque arida ligna
  222. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  223. iamne vides igitur magni primordia rerum
  224. referre in quali sint ordine quaeque locata
  225. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  226. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  227. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  228. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  229. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  230. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  231. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  232. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  233. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  234. sed magni referre ea primum quantula constent,
  235. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  236. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  237. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  238. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  239. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  240. antiquis ex ordinibus permota nova re
  241. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  242. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  243. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  244. * * *
  245. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  246. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  247. mollia mortali consistere corpore creta.
  248. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  249. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  250. aut similis totis animalibus esse putari.
  251. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  252. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  253. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  254. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  255. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  256. vitali ut possint consentire undique sensu.
  257. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  258. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  259. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  260. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  261. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  262. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  263. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  264. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  265. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  266. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  267. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  268. quatinus in pullos animalis vertier ova
  269. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  270. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  271. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  272. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  273. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  274. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  275. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  276. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  277. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  278. Principio nequeunt ullius corporis esse