De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  2. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  3. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  4. consociare etiam motus potuere recepta.
  5. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  6. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  7. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  8. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  9. multa minuta modis multis per inane videbis
  10. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  11. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  12. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  13. conciliis et discidiis exercita crebris;
  14. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  15. quale sit in magno iactari semper inani.
  16. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  17. exemplare dare et vestigia notitiai.
  18. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  19. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  20. quod tales turbae motus quoque materiai
  21. significant clandestinos caecosque subesse.
  22. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  23. commutare viam retroque repulsa reverti
  24. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  25. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  26. prima moventur enim per se primordia rerum,
  27. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  28. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  29. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  30. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  31. sic a principiis ascendit motus et exit
  32. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  33. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  34. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  35. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  36. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  37. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  38. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  39. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  40. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  41. convestire sua perfundens omnia luce,
  42. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  43. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  44. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  45. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  46. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  47. sed complexa meant inter se conque globata;
  48. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  49. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  50. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  51. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  52. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  53. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  54. debent ni mirum praecellere mobilitate
  55. et multo citius ferri quam lumina solis
  56. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  57. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  58. * * *
  59. nec persectari primordia singula quaeque,
  60. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  61. At quidam contra haec, ignari materiai,
  62. naturam non posse deum sine numine reddunt
  63. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  64. tempora mutare annorum frugesque creare
  65. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  66. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  67. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  68. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  69. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  70. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  71. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  72. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  73. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  74. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  75. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  76. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  77. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  78. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  79. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  80. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  81. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  82. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  83. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  84. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  85. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  86. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  87. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  88. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  89. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  90. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  91. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  92. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  93. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  94. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  95. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  96. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  97. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  98. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  99. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  100. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  101. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  102. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  103. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  104. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  105. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  106. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  107. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  108. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  109. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  110. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  111. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  112. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  113. incertisque locis spatio depellere paulum,
  114. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  115. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  116. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  117. nec foret offensus natus nec plaga creata
  118. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  119. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  120. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  121. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  122. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  123. avius a vera longe ratione recedit.
  124. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  125. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  126. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  127. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  128. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  129. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  130. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  131. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  132. omnia qua propter debent per inane quietum
  133. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  134. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  135. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  136. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  137. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  138. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  139. obliquos videamur et id res vera refutet.
  140. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  141. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  142. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  143. sed nihil omnino recta regione viai
  144. declinare quis est qui possit cernere sese?
  145. Denique si semper motu conectitur omnis
  146. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  147. nec declinando faciunt primordia motus
  148. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  149. ex infinito ne causam causa sequatur,
  150. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  151. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  152. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  153. declinamus item motus nec tempore certo
  154. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  155. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  156. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  157. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  158. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  159. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  160. omnis enim totum per corpus materiai
  161. copia conciri debet, concita per artus
  162. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  163. ut videas initum motus a corde creari
  164. ex animique voluntate id procedere primum,
  165. inde dari porro per totum corpus et artus.
  166. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  167. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  168. nam tum materiem totius corporis omnem
  169. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  170. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  171. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  172. pellat et invitos cogat procedere saepe
  173. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  174. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  175. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  176. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  177. et proiecta refrenatur retroque residit.
  178. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  179. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  180. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  181. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  182. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  183. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  184. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  185. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  186. id facit exiguum clinamen principiorum
  187. nec regione loci certa nec tempore certo.
  188. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  189. copia nec porro maioribus intervallis;
  190. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  191. qua propter quo nunc in motu principiorum
  192. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  193. et post haec semper simili ratione ferentur,
  194. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  195. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  196. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  197. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  198. nam neque quo possit genus ullum materiai
  199. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  200. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  201. naturam rerum mutare et vertere motus.
  202. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  203. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  204. summa tamen summa videatur stare quiete,
  205. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  206. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  207. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  208. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  209. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  210. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  211. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  212. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  213. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  214. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  215. omnia quae nobis longe confusa videntur
  216. et velut in viridi candor consistere colli.
  217. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  218. camporum complent belli simulacra cientes,
  219. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  220. aere renidescit tellus supterque virum vi
  221. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  222. icti reiectant voces ad sidera mundi
  223. et circum volitant equites mediosque repente
  224. tramittunt valido quatientes impete campos;
  225. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  226. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  227. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  228. qualia sint et quam longe distantia formis,
  229. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  230. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  231. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  232. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  233. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  234. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  235. esse pari filo similique adfecta figura.
  236. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  237. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  238. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  239. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  240. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  241. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  242. invenies tamen inter se differre figuris.
  243. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  244. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  245. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  246. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  247. turicremas propter mactatus concidit aras
  248. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  249. at mater viridis saltus orbata peragrans
  250. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  251. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  252. conspicere amissum fetum, completque querellis
  253. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  254. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  255. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  256. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  257. oblectare animum subitamque avertere curam,
  258. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  259. derivare queunt animum curaque levare;
  260. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  261. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  262. cornigeras norunt matres agnique petulci
  263. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  264. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  265. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  266. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  267. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  268. concharumque genus parili ratione videmus
  269. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  270. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  271. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  272. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  273. unius ad certam formam primordia rerum,
  274. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  275. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  276. quare fulmineus multo penetralior ignis
  277. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  278. dicere enim possis caelestem fulminis ignem