De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cornigeras norunt matres agnique petulci
  2. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  3. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  4. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  5. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  6. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  7. concharumque genus parili ratione videmus
  8. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  9. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  10. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  11. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  12. unius ad certam formam primordia rerum,
  13. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  14. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  15. quare fulmineus multo penetralior ignis
  16. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  17. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  18. subtilem magis e parvis constare figuris
  19. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  20. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  21. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  22. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  23. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  24. et quamvis subito per colum vina videmus
  25. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  26. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  27. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  28. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  29. inter se possint primordia singula quaeque
  30. singula per cuiusque foramina permanare.
  31. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  32. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  33. at contra taetra absinthi natura ferique
  34. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  35. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  36. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  37. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  38. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  39. proptereaque solere vias rescindere nostris
  40. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  41. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  42. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  43. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  44. horrorem constare elementis levibus aeque
  45. ac musaea mele, per chordas organici quae
  46. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  47. neu simili penetrare putes primordia forma
  48. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  49. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  50. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  51. neve bonos rerum simili constare colores
  52. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  53. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  54. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  55. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  56. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  57. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  58. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  59. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  60. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  61. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  62. titillare magis sensus quam laedere possint,
  63. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  64. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  65. dissimili dentata modo conpungere sensus
  66. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  67. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  68. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  69. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  70. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  71. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,