De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qua propter quo nunc in motu principiorum
  2. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  3. et post haec semper simili ratione ferentur,
  4. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  5. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  6. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  7. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  8. nam neque quo possit genus ullum materiai
  9. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  10. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  11. naturam rerum mutare et vertere motus.
  12. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  13. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  14. summa tamen summa videatur stare quiete,
  15. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  16. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  17. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  18. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  19. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  20. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  21. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  22. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  23. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  24. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  25. omnia quae nobis longe confusa videntur
  26. et velut in viridi candor consistere colli.
  27. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  28. camporum complent belli simulacra cientes,
  29. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  30. aere renidescit tellus supterque virum vi
  31. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  32. icti reiectant voces ad sidera mundi
  33. et circum volitant equites mediosque repente
  34. tramittunt valido quatientes impete campos;
  35. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  36. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  37. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  38. qualia sint et quam longe distantia formis,
  39. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  40. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  41. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  42. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  43. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  44. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  45. esse pari filo similique adfecta figura.
  46. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  47. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  48. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  49. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  50. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  51. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  52. invenies tamen inter se differre figuris.
  53. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  54. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  55. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  56. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  57. turicremas propter mactatus concidit aras
  58. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  59. at mater viridis saltus orbata peragrans
  60. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  61. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  62. conspicere amissum fetum, completque querellis
  63. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  64. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  65. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  66. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  67. oblectare animum subitamque avertere curam,
  68. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  69. derivare queunt animum curaque levare;
  70. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  71. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi