De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semina confundunt inter se concita sensum;
  2. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  3. tute tibi partem ferias atque experiare.
  4. qua propter longe formas distare necessest
  5. principiis, varios quae possint edere sensus.
  6. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  7. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  8. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  9. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  10. prima acie constant ictus contemnere sueta
  11. et validi silices ac duri robora ferri
  12. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  13. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  14. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  15. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  16. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  17. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  18. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  19. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  20. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  21. at non esse tamen perplexis indupedita,
  22. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  23. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  24. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  25. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  26. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  27. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  28. * * *
  29. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  30. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  31. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  32. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  33. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  34. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  35. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  36. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  37. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  38. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  39. linquit enim supera taetri primordia viri,
  40. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  41. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  42. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  43. finita variare figurarum ratione.
  44. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  45. esse infinito debebunt corporis auctu.
  46. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  47. corporis inter se multum variare figurae
  48. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  49. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  50. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  51. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  52. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  53. formai speciem totius corporis eius,
  54. quod super est, si forte voles variare figuras,
  55. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  56. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  57. si tu forte voles etiam variare figuras.
  58. ergo formarum novitatem corporis augmen
  59. subsequitur. quare non est ut credere possis
  60. esse infinitis distantia semina formis,
  61. ne quaedam cogas inmani maximitate
  62. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  63. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  64. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  65. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  66. saecla novo rerum superata colore iacerent
  67. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  68. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  69. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  70. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  71. cedere item retro possent in deteriores