De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  2. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  3. conspicere amissum fetum, completque querellis
  4. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  5. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  6. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  7. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  8. oblectare animum subitamque avertere curam,
  9. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  10. derivare queunt animum curaque levare;
  11. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  12. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  13. cornigeras norunt matres agnique petulci
  14. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  15. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  16. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  17. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  18. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  19. concharumque genus parili ratione videmus
  20. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  21. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  22. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  23. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  24. unius ad certam formam primordia rerum,
  25. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  26. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  27. quare fulmineus multo penetralior ignis
  28. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  29. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  30. subtilem magis e parvis constare figuris
  31. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  32. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  33. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  34. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  35. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  36. et quamvis subito per colum vina videmus
  37. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  38. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  39. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  40. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  41. inter se possint primordia singula quaeque
  42. singula per cuiusque foramina permanare.
  43. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  44. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  45. at contra taetra absinthi natura ferique
  46. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  47. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  48. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  49. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  50. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  51. proptereaque solere vias rescindere nostris
  52. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  53. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  54. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  55. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  56. horrorem constare elementis levibus aeque
  57. ac musaea mele, per chordas organici quae
  58. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  59. neu simili penetrare putes primordia forma
  60. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  61. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  62. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  63. neve bonos rerum simili constare colores
  64. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  65. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  66. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  67. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res