De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  2. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  3. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  4. id facit exiguum clinamen principiorum
  5. nec regione loci certa nec tempore certo.
  6. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  7. copia nec porro maioribus intervallis;
  8. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  9. qua propter quo nunc in motu principiorum
  10. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  11. et post haec semper simili ratione ferentur,
  12. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  13. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  14. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  15. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  16. nam neque quo possit genus ullum materiai
  17. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  18. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  19. naturam rerum mutare et vertere motus.
  20. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  21. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  22. summa tamen summa videatur stare quiete,
  23. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  24. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  25. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  26. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  27. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  28. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  29. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  30. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  31. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  32. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  33. omnia quae nobis longe confusa videntur
  34. et velut in viridi candor consistere colli.
  35. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  36. camporum complent belli simulacra cientes,
  37. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  38. aere renidescit tellus supterque virum vi
  39. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  40. icti reiectant voces ad sidera mundi
  41. et circum volitant equites mediosque repente
  42. tramittunt valido quatientes impete campos;
  43. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  44. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  45. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  46. qualia sint et quam longe distantia formis,
  47. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  48. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  49. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  50. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  51. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  52. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  53. esse pari filo similique adfecta figura.
  54. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  55. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  56. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  57. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  58. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  59. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  60. invenies tamen inter se differre figuris.
  61. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  62. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  63. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  64. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  65. turicremas propter mactatus concidit aras
  66. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  67. at mater viridis saltus orbata peragrans