De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  2. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  3. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  4. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  5. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  6. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  7. titillare magis sensus quam laedere possint,
  8. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  9. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  10. dissimili dentata modo conpungere sensus
  11. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  12. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  13. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  14. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  15. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  16. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  17. semina confundunt inter se concita sensum;
  18. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  19. tute tibi partem ferias atque experiare.
  20. qua propter longe formas distare necessest
  21. principiis, varios quae possint edere sensus.
  22. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  23. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  24. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  25. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  26. prima acie constant ictus contemnere sueta
  27. et validi silices ac duri robora ferri
  28. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  29. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  30. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  31. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  32. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  33. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  34. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  35. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  36. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  37. at non esse tamen perplexis indupedita,
  38. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  39. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  40. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  41. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  42. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  43. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  44. * * *
  45. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  46. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  47. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  48. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  49. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  50. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  51. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  52. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  53. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  54. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  55. linquit enim supera taetri primordia viri,
  56. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  57. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  58. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  59. finita variare figurarum ratione.
  60. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  61. esse infinito debebunt corporis auctu.
  62. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  63. corporis inter se multum variare figurae
  64. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  65. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  66. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  67. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,