De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  2. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  3. consociare etiam motus potuere recepta.
  4. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  5. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  6. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  7. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  8. multa minuta modis multis per inane videbis
  9. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  10. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  11. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  12. conciliis et discidiis exercita crebris;
  13. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  14. quale sit in magno iactari semper inani.
  15. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  16. exemplare dare et vestigia notitiai.
  17. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  18. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  19. quod tales turbae motus quoque materiai
  20. significant clandestinos caecosque subesse.
  21. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  22. commutare viam retroque repulsa reverti
  23. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  24. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  25. prima moventur enim per se primordia rerum,
  26. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  27. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  28. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  29. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  30. sic a principiis ascendit motus et exit
  31. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  32. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  33. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  34. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  35. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  36. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  37. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  38. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  39. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  40. convestire sua perfundens omnia luce,
  41. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  42. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  43. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  44. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  45. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  46. sed complexa meant inter se conque globata;
  47. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  48. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  49. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  50. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  51. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  52. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  53. debent ni mirum praecellere mobilitate
  54. et multo citius ferri quam lumina solis
  55. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  56. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  57. * * *
  58. nec persectari primordia singula quaeque,
  59. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  60. At quidam contra haec, ignari materiai,
  61. naturam non posse deum sine numine reddunt
  62. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  63. tempora mutare annorum frugesque creare
  64. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  65. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  66. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  67. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  68. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  69. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  70. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  71. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  72. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  73. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  74. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  75. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  76. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  77. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  78. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  79. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  80. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  81. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  82. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  83. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  84. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  85. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  86. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  87. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  88. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  89. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  90. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  91. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  92. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  93. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  94. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  95. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  96. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  97. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  98. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  99. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  100. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  101. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  102. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  103. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  104. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  105. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  106. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  107. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  108. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  109. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  110. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  111. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  112. incertisque locis spatio depellere paulum,
  113. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  114. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  115. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  116. nec foret offensus natus nec plaga creata
  117. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  118. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  119. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  120. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  121. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  122. avius a vera longe ratione recedit.
  123. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  124. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  125. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  126. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  127. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  128. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  129. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  130. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  131. omnia qua propter debent per inane quietum
  132. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  133. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  134. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  135. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  136. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  137. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  138. obliquos videamur et id res vera refutet.
  139. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  140. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  141. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  142. sed nihil omnino recta regione viai
  143. declinare quis est qui possit cernere sese?
  144. Denique si semper motu conectitur omnis
  145. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  146. nec declinando faciunt primordia motus
  147. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  148. ex infinito ne causam causa sequatur,
  149. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  150. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  151. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  152. declinamus item motus nec tempore certo
  153. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  154. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  155. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  156. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  157. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  158. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  159. omnis enim totum per corpus materiai
  160. copia conciri debet, concita per artus
  161. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  162. ut videas initum motus a corde creari
  163. ex animique voluntate id procedere primum,
  164. inde dari porro per totum corpus et artus.
  165. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  166. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  167. nam tum materiem totius corporis omnem
  168. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  169. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  170. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  171. pellat et invitos cogat procedere saepe
  172. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  173. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  174. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  175. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  176. et proiecta refrenatur retroque residit.
  177. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  178. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  179. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  180. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  181. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  182. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  183. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  184. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  185. id facit exiguum clinamen principiorum
  186. nec regione loci certa nec tempore certo.
  187. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  188. copia nec porro maioribus intervallis;
  189. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  190. qua propter quo nunc in motu principiorum
  191. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  192. et post haec semper simili ratione ferentur,
  193. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  194. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  195. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  196. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  197. nam neque quo possit genus ullum materiai
  198. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  199. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  200. naturam rerum mutare et vertere motus.
  201. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  202. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  203. summa tamen summa videatur stare quiete,
  204. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  205. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  206. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  207. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  208. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  209. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  210. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  211. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  212. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  213. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  214. omnia quae nobis longe confusa videntur
  215. et velut in viridi candor consistere colli.
  216. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  217. camporum complent belli simulacra cientes,
  218. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  219. aere renidescit tellus supterque virum vi
  220. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  221. icti reiectant voces ad sidera mundi
  222. et circum volitant equites mediosque repente
  223. tramittunt valido quatientes impete campos;
  224. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  225. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  226. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  227. qualia sint et quam longe distantia formis,
  228. percipe, multigenis quam sint variata figuris;