De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  2. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  3. qualia sint et quam longe distantia formis,
  4. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  5. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  6. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  7. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  8. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  9. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  10. esse pari filo similique adfecta figura.
  11. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  12. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  13. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  14. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  15. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  16. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  17. invenies tamen inter se differre figuris.
  18. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  19. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  20. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  21. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  22. turicremas propter mactatus concidit aras
  23. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  24. at mater viridis saltus orbata peragrans
  25. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  26. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  27. conspicere amissum fetum, completque querellis
  28. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  29. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  30. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  31. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  32. oblectare animum subitamque avertere curam,
  33. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  34. derivare queunt animum curaque levare;
  35. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  36. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  37. cornigeras norunt matres agnique petulci
  38. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  39. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  40. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  41. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  42. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  43. concharumque genus parili ratione videmus
  44. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  45. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  46. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  47. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  48. unius ad certam formam primordia rerum,
  49. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  50. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  51. quare fulmineus multo penetralior ignis
  52. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  53. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  54. subtilem magis e parvis constare figuris
  55. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  56. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  57. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  58. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  59. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  60. et quamvis subito per colum vina videmus
  61. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  62. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  63. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  64. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  65. inter se possint primordia singula quaeque
  66. singula per cuiusque foramina permanare.
  67. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  68. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  69. at contra taetra absinthi natura ferique
  70. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  71. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  72. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  73. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  74. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  75. proptereaque solere vias rescindere nostris
  76. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  77. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  78. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  79. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  80. horrorem constare elementis levibus aeque
  81. ac musaea mele, per chordas organici quae
  82. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  83. neu simili penetrare putes primordia forma
  84. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  85. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  86. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  87. neve bonos rerum simili constare colores
  88. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  89. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  90. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  91. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  92. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  93. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  94. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  95. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  96. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  97. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  98. titillare magis sensus quam laedere possint,
  99. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  100. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  101. dissimili dentata modo conpungere sensus
  102. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  103. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  104. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  105. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  106. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  107. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  108. semina confundunt inter se concita sensum;
  109. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  110. tute tibi partem ferias atque experiare.
  111. qua propter longe formas distare necessest
  112. principiis, varios quae possint edere sensus.
  113. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  114. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  115. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  116. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  117. prima acie constant ictus contemnere sueta
  118. et validi silices ac duri robora ferri
  119. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  120. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  121. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  122. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  123. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  124. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  125. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  126. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  127. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  128. at non esse tamen perplexis indupedita,
  129. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  130. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  131. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  132. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  133. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  134. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  135. * * *
  136. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  137. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  138. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  139. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  140. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  141. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  142. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  143. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  144. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  145. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  146. linquit enim supera taetri primordia viri,
  147. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  148. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  149. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  150. finita variare figurarum ratione.
  151. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  152. esse infinito debebunt corporis auctu.
  153. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  154. corporis inter se multum variare figurae
  155. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  156. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  157. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  158. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  159. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  160. formai speciem totius corporis eius,
  161. quod super est, si forte voles variare figuras,
  162. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  163. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  164. si tu forte voles etiam variare figuras.
  165. ergo formarum novitatem corporis augmen
  166. subsequitur. quare non est ut credere possis
  167. esse infinitis distantia semina formis,
  168. ne quaedam cogas inmani maximitate
  169. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  170. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  171. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  172. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  173. saecla novo rerum superata colore iacerent
  174. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  175. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  176. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  177. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  178. cedere item retro possent in deteriores
  179. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  180. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  181. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  182. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  183. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  184. materiem quoque finitis differe figuris.
  185. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  186. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  187. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  188. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  189. ergo finita distant ratione creata,
  190. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  191. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  192. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  193. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  194. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  195. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  196. formarum finita, necesse est quae similes sint
  197. esse infinitas aut summam materiai
  198. finitam constare, id quod non esse probavi.
  199. * * *
  200. versibus ostendam corpuscula materiai
  201. ex infinito summam rerum usque tenere
  202. undique protelo plagarum continuato.
  203. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  204. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  205. at regione locoque alio terrisque remotis
  206. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  207. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  208. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  209. milibus e multis vallo munitur eburno,
  210. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  211. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  212. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  213. unica res quaedem nativo corpore sola,
  214. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  215. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  216. unde ea progigni possit concepta, creari
  217. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  218. quippe etenim sumant alii finita per omne
  219. corpora iactari unius genitalia rei,
  220. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  221. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  222. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  223. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  224. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  225. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  226. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  227. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  228. infidi maris insidias virisque dolumque
  229. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  230. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  231. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  232. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  233. disiectare aestus diversi materiai,
  234. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  235. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  236. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  237. et res progigni et genitas procrescere posse.
  238. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  239. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  240. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  241. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  242. nec porro rerum genitales auctificique
  243. motus perpetuo possunt servare creata.
  244. sic aequo geritur certamine principiorum
  245. ex infinito contractum tempore bellum.
  246. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  247. et superantur item. miscetur funere vagor,
  248. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  249. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  250. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  251. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  252. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  253. convenit et memori mandatum mente tenere,
  254. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  255. quod genere ex uno consistat principiorum,
  256. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  257. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  258. atque potestates, ita plurima principiorum
  259. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  260. Principio tellus habet in se corpora prima,
  261. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  262. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  263. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  264. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  265. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  266. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  267. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  268. montivago generi possit praebere ferarum.
  269. quare magna deum mater materque ferarum
  270. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  271. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  272. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  273. aeris in spatio magnam pendere docentes
  274. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  275. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  276. officiis debet molliri victa parentum.
  277. muralique caput summum cinxere corona,
  278. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  279. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  280. horrifice fertur divinae matris imago.
  281. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  282. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  283. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  284. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  285. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  286. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  287. significare volunt indignos esse putandos,
  288. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  289. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  290. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,