De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  2. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  3. ingratos animos atque impia pectora volgi
  4. conterrere metu quae possint numine divae.
  5. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  6. munificat tacita mortalis muta salute,
  7. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  8. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  9. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  10. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  11. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  12. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  13. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  14. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  15. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  16. cum pueri circum puerum pernice chorea
  17. armat et in numerum pernice chorea
  18. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  19. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  20. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  21. propterea magnam armati matrem comitantur,
  22. aut quia significant divam praedicere ut armis
  23. ac virtute velint patriam defendere terram
  24. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  25. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  26. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  27. omnis enim per se divom natura necessest
  28. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  29. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  30. nam privata dolore omni, privata periclis,
  31. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  32. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  33. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  34. et quia multarum potitur primordia rerum,
  35. multa modis multis effert in lumina solis.
  36. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  37. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  38. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  39. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  40. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  41. religione animum turpi contingere parcat.
  42. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  43. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  44. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  45. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  46. dissimili vivont specie retinentque parentum
  47. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  48. tanta est in quovis genere herbae materiai
  49. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  50. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  51. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  52. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  53. dissimili perfecta figura principiorum.
  54. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  55. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  56. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  57. scintillasque agere ac late differre favillam.
  58. cetera consimili mentis ratione peragrans
  59. invenies igitur multarum semina rerum
  60. corpore celare et varias cohibere figuras.
  61. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  62. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  63. haec igitur variis debent constare figuris;
  64. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  65. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  66. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  67. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  68. conveniunt et res permixto semine constant.
  69. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  70. multa elementa vides multis communia verbis,
  71. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  72. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  73. non quo multa parum communis littera currat
  74. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  75. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  76. sic aliis in rebus item communia multa
  77. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  78. dissimili tamen inter se consistere summa
  79. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  80. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  81. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  82. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  83. semiferas hominum species existere et altos
  84. inter dum ramos egigni corpore vivo
  85. multaque conecti terrestria membra marinis,
  86. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  87. pascere naturam per terras omniparentis.
  88. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  89. seminibus certis certa genetrice creata
  90. conservare genus crescentia posse videmus.
  91. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  92. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  93. corpora discedunt conexaque convenientis
  94. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  95. reicere in terras naturam, multaque caecis
  96. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  97. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  98. vitalis motus consentire atque imitari.
  99. sed ne forte putes animalia sola teneri
  100. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  101. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  102. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  103. dissimili constare figura principiorum;
  104. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  105. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  106. semina cum porro distent, differre necessust
  107. intervalla vias conexus pondera plagas
  108. concursus motus; quae non animalia solum
  109. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  110. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  111. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  112. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  113. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  114. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  115. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  116. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  117. corpora consimili sint eius tincta colore;
  118. nullus enim color est omnino materiai
  119. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  120. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  121. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  122. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  123. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  124. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  125. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  126. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  127. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  128. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  129. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  130. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  131. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  132. immutabile enim quiddam superare necessest,
  133. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  134. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  135. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  136. proinde colore cave contingas semina rerum,
  137. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  138. Praeterea si nulla coloris principiis est
  139. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  140. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  141. propterea magni quod refert, semina quaeque
  142. cum quibus et quali positura contineantur
  143. et quos inter se dent motus accipiantque,
  144. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  145. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  146. marmoreo fieri possint candore repente,
  147. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  148. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  149. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  150. materies ubi permixta est illius et ordo
  151. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  152. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  153. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  154. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  155. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  156. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  157. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  158. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  159. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  160. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  161. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  162. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  163. aut alio in quovis uno puroque nitore
  164. dissimiles longe inter se variosque colores.
  165. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  166. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  167. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  168. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  169. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  170. principiis rerum non numquam causa colores,
  171. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  172. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  173. quippe etenim multo proclivius exorientur
  174. candida de nullo quam nigro nata colore
  175. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  176. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  177. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  178. scire licet quam sint nullo velata colore;
  179. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  180. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  181. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  182. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  183. quae sita cervices circum collumque coronat;
  184. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  185. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  186. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  187. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  188. consimili mutat ratione obversa colores;
  189. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  190. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  191. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  192. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  193. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  194. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  195. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  196. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  197. sed variis formis variantes edere tactus.
  198. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  199. est natura coloris et omnia principiorum
  200. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  201. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  202. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  203. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  204. ex albis album pinnis iactare colorem
  205. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  206. aut alio quovis uno varioque colore.
  207. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  208. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  209. evanescere paulatim stinguique colorem;
  210. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  211. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  212. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  213. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  214. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  215. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  216. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  217. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  218. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  219. scire licet quaedam tam constare orba colore
  220. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  221. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  222. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  223. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  224. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  225. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  226. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  227. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  228. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  229. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  230. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  231. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  232. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  233. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  234. concoctosque suo contractans perdere viro,
  235. propter eandem rem debent primordia rerum
  236. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  237. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  238. nec simili ratione saporem denique quemquam
  239. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  240. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  241. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  242. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  243. inmortalia si volumus subiungere rebus
  244. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  245. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  246. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  247. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  248. principiis constare. neque id manufesta refutant
  249. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  250. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  251. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  252. quippe videre licet vivos existere vermes
  253. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  254. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  255. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  256. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  257. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  258. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  259. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  260. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  261. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  262. non alia longe ratione atque arida ligna
  263. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  264. iamne vides igitur magni primordia rerum
  265. referre in quali sint ordine quaeque locata
  266. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  267. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  268. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  269. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  270. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  271. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  272. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  273. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  274. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  275. sed magni referre ea primum quantula constent,
  276. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  277. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  278. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  279. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  280. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  281. antiquis ex ordinibus permota nova re
  282. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  283. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  284. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  285. * * *
  286. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  287. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  288. mollia mortali consistere corpore creta.
  289. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  290. nempe tamen debent aut sensum partis habere