De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  2. his tibi tum rebus timefactae religiones
  3. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  4. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  5. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  6. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  7. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  8. audacterque inter reges rerumque potentis
  9. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  10. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  11. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  12. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  13. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  14. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  15. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  16. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  17. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  18. non radii solis neque lucida tela diei
  19. discutiant, sed naturae species ratioque.
  20. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  21. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  22. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  23. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  24. expediam: tu te dictis praebere memento.
  25. nam certe non inter se stipata cohaeret
  26. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  27. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  28. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  29. cum tamen incolumis videatur summa manere
  30. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  31. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  32. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  33. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  34. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  35. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  36. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  37. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  38. Si cessare putas rerum primordia posse
  39. cessandoque novos rerum progignere motus,
  40. avius a vera longe ratione vagaris.
  41. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  42. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  43. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  44. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  45. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  46. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  47. et quo iactari magis omnia materiai
  48. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  49. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  50. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  51. inmensumque patere in cunctas undique partis
  52. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  53. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  54. reddita corporibus primis per inane profundum,
  55. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  56. partim intervallis magnis confulta resultant,
  57. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  58. et quae cumque magis condenso conciliatu
  59. exiguis intervallis convecta resultant,
  60. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  61. haec validas saxi radices et fera ferri
  62. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  63. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  64. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  65. in magnis intervallis; haec aera rarum
  66. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  67. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  68. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  69. consociare etiam motus potuere recepta.
  70. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  71. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  72. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  73. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  74. multa minuta modis multis per inane videbis
  75. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  76. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  77. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  78. conciliis et discidiis exercita crebris;
  79. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  80. quale sit in magno iactari semper inani.
  81. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  82. exemplare dare et vestigia notitiai.
  83. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  84. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  85. quod tales turbae motus quoque materiai
  86. significant clandestinos caecosque subesse.
  87. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  88. commutare viam retroque repulsa reverti
  89. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  90. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  91. prima moventur enim per se primordia rerum,
  92. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  93. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  94. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  95. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  96. sic a principiis ascendit motus et exit
  97. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  98. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  99. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  100. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  101. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  102. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  103. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  104. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  105. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  106. convestire sua perfundens omnia luce,
  107. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  108. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  109. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  110. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  111. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  112. sed complexa meant inter se conque globata;
  113. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  114. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  115. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  116. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  117. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  118. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  119. debent ni mirum praecellere mobilitate
  120. et multo citius ferri quam lumina solis
  121. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  122. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  123. * * *
  124. nec persectari primordia singula quaeque,
  125. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  126. At quidam contra haec, ignari materiai,
  127. naturam non posse deum sine numine reddunt
  128. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  129. tempora mutare annorum frugesque creare
  130. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  131. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  132. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  133. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  134. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  135. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  136. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  137. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  138. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  139. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  140. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  141. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  142. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  143. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  144. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  145. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  146. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  147. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  148. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  149. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  150. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  151. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  152. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  153. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  154. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  155. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  156. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  157. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  158. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  159. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  160. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  161. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  162. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  163. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  164. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  165. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  166. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  167. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  168. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  169. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  170. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  171. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  172. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  173. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  174. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  175. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  176. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  177. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  178. incertisque locis spatio depellere paulum,
  179. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  180. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  181. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  182. nec foret offensus natus nec plaga creata
  183. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  184. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  185. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  186. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  187. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  188. avius a vera longe ratione recedit.
  189. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  190. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  191. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  192. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  193. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  194. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  195. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  196. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  197. omnia qua propter debent per inane quietum
  198. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  199. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  200. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  201. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  202. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  203. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  204. obliquos videamur et id res vera refutet.
  205. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  206. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  207. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  208. sed nihil omnino recta regione viai
  209. declinare quis est qui possit cernere sese?
  210. Denique si semper motu conectitur omnis
  211. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  212. nec declinando faciunt primordia motus
  213. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  214. ex infinito ne causam causa sequatur,
  215. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  216. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  217. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  218. declinamus item motus nec tempore certo
  219. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  220. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  221. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  222. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  223. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  224. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  225. omnis enim totum per corpus materiai
  226. copia conciri debet, concita per artus
  227. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  228. ut videas initum motus a corde creari
  229. ex animique voluntate id procedere primum,
  230. inde dari porro per totum corpus et artus.
  231. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  232. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  233. nam tum materiem totius corporis omnem
  234. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  235. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  236. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  237. pellat et invitos cogat procedere saepe
  238. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  239. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  240. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  241. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  242. et proiecta refrenatur retroque residit.
  243. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  244. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  245. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  246. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  247. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  248. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  249. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  250. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  251. id facit exiguum clinamen principiorum
  252. nec regione loci certa nec tempore certo.
  253. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  254. copia nec porro maioribus intervallis;
  255. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  256. qua propter quo nunc in motu principiorum
  257. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  258. et post haec semper simili ratione ferentur,
  259. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  260. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  261. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  262. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  263. nam neque quo possit genus ullum materiai
  264. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  265. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  266. naturam rerum mutare et vertere motus.
  267. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  268. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  269. summa tamen summa videatur stare quiete,
  270. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  271. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  272. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  273. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  274. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  275. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  276. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  277. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  278. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  279. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  280. omnia quae nobis longe confusa videntur
  281. et velut in viridi candor consistere colli.
  282. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  283. camporum complent belli simulacra cientes,
  284. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  285. aere renidescit tellus supterque virum vi
  286. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  287. icti reiectant voces ad sidera mundi
  288. et circum volitant equites mediosque repente
  289. tramittunt valido quatientes impete campos;
  290. et tamen est quidam locus altis montibus, unde