De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  2. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  3. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  4. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  5. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  6. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  7. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  8. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  9. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  10. convestire sua perfundens omnia luce,
  11. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  12. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  13. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  14. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  15. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  16. sed complexa meant inter se conque globata;
  17. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  18. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  19. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  20. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  21. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  22. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  23. debent ni mirum praecellere mobilitate
  24. et multo citius ferri quam lumina solis
  25. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  26. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  27. * * *
  28. nec persectari primordia singula quaeque,
  29. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  30. At quidam contra haec, ignari materiai,
  31. naturam non posse deum sine numine reddunt
  32. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  33. tempora mutare annorum frugesque creare
  34. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  35. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  36. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  37. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  38. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  39. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  40. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  41. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  42. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  43. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  44. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  45. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  46. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  47. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  48. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  49. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  50. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  51. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  52. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  53. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  54. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  55. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  56. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  57. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  58. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  59. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  60. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  61. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  62. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  63. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  64. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  65. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  66. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  67. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  68. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  69. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  70. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  71. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  72. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  73. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  74. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  75. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  76. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  77. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  78. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  79. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  80. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  81. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  82. incertisque locis spatio depellere paulum,
  83. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  84. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  85. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  86. nec foret offensus natus nec plaga creata
  87. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  88. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  89. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  90. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  91. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  92. avius a vera longe ratione recedit.
  93. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  94. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  95. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  96. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  97. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  98. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  99. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  100. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  101. omnia qua propter debent per inane quietum
  102. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  103. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  104. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  105. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  106. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  107. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  108. obliquos videamur et id res vera refutet.
  109. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  110. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  111. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  112. sed nihil omnino recta regione viai
  113. declinare quis est qui possit cernere sese?
  114. Denique si semper motu conectitur omnis
  115. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  116. nec declinando faciunt primordia motus
  117. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  118. ex infinito ne causam causa sequatur,
  119. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  120. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  121. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  122. declinamus item motus nec tempore certo
  123. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  124. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  125. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  126. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  127. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  128. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  129. omnis enim totum per corpus materiai
  130. copia conciri debet, concita per artus
  131. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  132. ut videas initum motus a corde creari
  133. ex animique voluntate id procedere primum,
  134. inde dari porro per totum corpus et artus.
  135. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  136. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  137. nam tum materiem totius corporis omnem
  138. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  139. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  140. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  141. pellat et invitos cogat procedere saepe
  142. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  143. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  144. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  145. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  146. et proiecta refrenatur retroque residit.
  147. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  148. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  149. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  150. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  151. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  152. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  153. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  154. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  155. id facit exiguum clinamen principiorum
  156. nec regione loci certa nec tempore certo.
  157. Nec stipata magis fuit umquam materiai