De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  2. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  3. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  4. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  5. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  6. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  7. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  8. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  9. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  10. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  11. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  12. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  13. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  14. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  15. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  16. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  17. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  18. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  19. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  20. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  21. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  22. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  23. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  24. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  25. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  26. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  27. incertisque locis spatio depellere paulum,
  28. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  29. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  30. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  31. nec foret offensus natus nec plaga creata
  32. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  33. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  34. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  35. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  36. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  37. avius a vera longe ratione recedit.
  38. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  39. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  40. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  41. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  42. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  43. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  44. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  45. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  46. omnia qua propter debent per inane quietum
  47. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  48. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  49. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  50. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  51. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  52. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  53. obliquos videamur et id res vera refutet.
  54. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  55. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  56. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  57. sed nihil omnino recta regione viai