De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. declinare quis est qui possit cernere sese?
  2. Denique si semper motu conectitur omnis
  3. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  4. nec declinando faciunt primordia motus
  5. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  6. ex infinito ne causam causa sequatur,
  7. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  8. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  9. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  10. declinamus item motus nec tempore certo
  11. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  12. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  13. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  14. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  15. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  16. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  17. omnis enim totum per corpus materiai
  18. copia conciri debet, concita per artus
  19. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  20. ut videas initum motus a corde creari
  21. ex animique voluntate id procedere primum,
  22. inde dari porro per totum corpus et artus.
  23. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  24. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  25. nam tum materiem totius corporis omnem
  26. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  27. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  28. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  29. pellat et invitos cogat procedere saepe
  30. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  31. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  32. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  33. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  34. et proiecta refrenatur retroque residit.
  35. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  36. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  37. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  38. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  39. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  40. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  41. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  42. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  43. id facit exiguum clinamen principiorum
  44. nec regione loci certa nec tempore certo.
  45. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  46. copia nec porro maioribus intervallis;
  47. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  48. qua propter quo nunc in motu principiorum
  49. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  50. et post haec semper simili ratione ferentur,
  51. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  52. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  53. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  54. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  55. nam neque quo possit genus ullum materiai
  56. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  57. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem