De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  2. sic a principiis ascendit motus et exit
  3. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  4. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  5. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  6. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  7. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  8. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  9. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  10. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  11. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  12. convestire sua perfundens omnia luce,
  13. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  14. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  15. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  16. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  17. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  18. sed complexa meant inter se conque globata;
  19. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  20. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  21. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  22. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  23. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  24. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  25. debent ni mirum praecellere mobilitate
  26. et multo citius ferri quam lumina solis
  27. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  28. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  29. * * *
  30. nec persectari primordia singula quaeque,
  31. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  32. At quidam contra haec, ignari materiai,
  33. naturam non posse deum sine numine reddunt
  34. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  35. tempora mutare annorum frugesque creare
  36. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  37. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  38. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  39. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  40. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  41. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  42. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  43. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  44. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  45. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  46. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  47. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  48. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  49. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  50. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  51. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  52. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  53. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  54. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  55. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  56. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  57. et celeri flamma degustant tigna trabesque,