De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  2. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  3. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  4. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  5. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  6. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  7. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  8. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  9. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  10. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  11. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  12. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  13. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  14. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  15. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  16. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  17. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  18. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  19. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  20. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  21. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  22. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  23. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  24. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  25. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  26. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  27. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  28. incertisque locis spatio depellere paulum,
  29. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  30. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  31. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  32. nec foret offensus natus nec plaga creata
  33. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  34. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  35. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  36. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  37. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  38. avius a vera longe ratione recedit.
  39. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  40. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  41. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  42. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  43. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  44. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  45. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  46. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  47. omnia qua propter debent per inane quietum
  48. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  49. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  50. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  51. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  52. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  53. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  54. obliquos videamur et id res vera refutet.
  55. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  56. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  57. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  58. sed nihil omnino recta regione viai
  59. declinare quis est qui possit cernere sese?
  60. Denique si semper motu conectitur omnis
  61. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  62. nec declinando faciunt primordia motus
  63. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  64. ex infinito ne causam causa sequatur,
  65. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  66. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  67. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  68. declinamus item motus nec tempore certo
  69. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  70. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  71. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  72. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  73. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  74. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  75. omnis enim totum per corpus materiai
  76. copia conciri debet, concita per artus
  77. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  78. ut videas initum motus a corde creari
  79. ex animique voluntate id procedere primum,
  80. inde dari porro per totum corpus et artus.
  81. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  82. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  83. nam tum materiem totius corporis omnem
  84. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  85. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  86. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  87. pellat et invitos cogat procedere saepe
  88. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  89. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  90. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  91. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  92. et proiecta refrenatur retroque residit.
  93. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  94. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  95. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  96. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  97. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  98. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  99. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  100. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  101. id facit exiguum clinamen principiorum
  102. nec regione loci certa nec tempore certo.
  103. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  104. copia nec porro maioribus intervallis;
  105. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  106. qua propter quo nunc in motu principiorum
  107. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  108. et post haec semper simili ratione ferentur,
  109. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  110. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  111. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  112. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  113. nam neque quo possit genus ullum materiai
  114. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  115. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  116. naturam rerum mutare et vertere motus.
  117. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  118. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  119. summa tamen summa videatur stare quiete,
  120. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  121. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  122. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  123. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  124. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  125. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  126. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  127. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  128. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  129. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  130. omnia quae nobis longe confusa videntur
  131. et velut in viridi candor consistere colli.