De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  2. camporum complent belli simulacra cientes,
  3. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  4. aere renidescit tellus supterque virum vi
  5. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  6. icti reiectant voces ad sidera mundi
  7. et circum volitant equites mediosque repente
  8. tramittunt valido quatientes impete campos;
  9. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  10. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  11. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  12. qualia sint et quam longe distantia formis,
  13. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  14. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  15. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  16. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  17. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  18. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  19. esse pari filo similique adfecta figura.
  20. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  21. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  22. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  23. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  24. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  25. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  26. invenies tamen inter se differre figuris.
  27. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  28. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  29. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  30. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  31. turicremas propter mactatus concidit aras
  32. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  33. at mater viridis saltus orbata peragrans
  34. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  35. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  36. conspicere amissum fetum, completque querellis
  37. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  38. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  39. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  40. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  41. oblectare animum subitamque avertere curam,
  42. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  43. derivare queunt animum curaque levare;
  44. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  45. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  46. cornigeras norunt matres agnique petulci
  47. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  48. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  49. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  50. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  51. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  52. concharumque genus parili ratione videmus
  53. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  54. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  55. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  56. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  57. unius ad certam formam primordia rerum,
  58. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  59. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  60. quare fulmineus multo penetralior ignis
  61. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  62. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  63. subtilem magis e parvis constare figuris
  64. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  65. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  66. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  67. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  68. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  69. et quamvis subito per colum vina videmus
  70. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  71. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  72. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  73. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  74. inter se possint primordia singula quaeque
  75. singula per cuiusque foramina permanare.
  76. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  77. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  78. at contra taetra absinthi natura ferique
  79. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  80. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  81. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  82. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  83. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  84. proptereaque solere vias rescindere nostris
  85. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  86. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  87. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  88. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  89. horrorem constare elementis levibus aeque
  90. ac musaea mele, per chordas organici quae
  91. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  92. neu simili penetrare putes primordia forma
  93. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  94. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  95. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  96. neve bonos rerum simili constare colores
  97. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  98. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  99. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  100. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  101. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  102. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  103. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  104. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  105. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  106. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  107. titillare magis sensus quam laedere possint,
  108. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  109. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  110. dissimili dentata modo conpungere sensus
  111. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  112. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  113. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  114. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  115. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  116. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  117. semina confundunt inter se concita sensum;
  118. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  119. tute tibi partem ferias atque experiare.
  120. qua propter longe formas distare necessest
  121. principiis, varios quae possint edere sensus.
  122. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  123. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  124. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  125. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  126. prima acie constant ictus contemnere sueta
  127. et validi silices ac duri robora ferri
  128. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  129. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  130. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  131. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;