De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  2. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  3. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  4. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  5. expediam: tu te dictis praebere memento.
  6. nam certe non inter se stipata cohaeret
  7. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  8. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  9. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  10. cum tamen incolumis videatur summa manere
  11. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  12. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  13. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  14. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  15. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  16. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  17. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  18. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  19. Si cessare putas rerum primordia posse
  20. cessandoque novos rerum progignere motus,
  21. avius a vera longe ratione vagaris.
  22. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  23. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  24. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  25. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  26. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  27. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  28. et quo iactari magis omnia materiai
  29. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  30. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  31. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  32. inmensumque patere in cunctas undique partis
  33. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  34. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  35. reddita corporibus primis per inane profundum,
  36. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  37. partim intervallis magnis confulta resultant,
  38. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  39. et quae cumque magis condenso conciliatu
  40. exiguis intervallis convecta resultant,
  41. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  42. haec validas saxi radices et fera ferri
  43. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  44. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  45. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  46. in magnis intervallis; haec aera rarum
  47. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  48. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  49. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  50. consociare etiam motus potuere recepta.
  51. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  52. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  53. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  54. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  55. multa minuta modis multis per inane videbis
  56. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  57. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  58. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  59. conciliis et discidiis exercita crebris;
  60. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  61. quale sit in magno iactari semper inani.
  62. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  63. exemplare dare et vestigia notitiai.
  64. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  65. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  66. quod tales turbae motus quoque materiai
  67. significant clandestinos caecosque subesse.
  68. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  69. commutare viam retroque repulsa reverti
  70. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  71. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  72. prima moventur enim per se primordia rerum,
  73. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  74. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  75. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  76. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  77. sic a principiis ascendit motus et exit
  78. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  79. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  80. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  81. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  82. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  83. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  84. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  85. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  86. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  87. convestire sua perfundens omnia luce,
  88. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  89. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  90. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  91. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  92. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  93. sed complexa meant inter se conque globata;
  94. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  95. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  96. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  97. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  98. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  99. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  100. debent ni mirum praecellere mobilitate
  101. et multo citius ferri quam lumina solis
  102. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  103. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  104. * * *
  105. nec persectari primordia singula quaeque,
  106. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  107. At quidam contra haec, ignari materiai,
  108. naturam non posse deum sine numine reddunt
  109. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  110. tempora mutare annorum frugesque creare
  111. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  112. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  113. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  114. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  115. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  116. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  117. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  118. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  119. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  120. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  121. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  122. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  123. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  124. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  125. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  126. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  127. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  128. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  129. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  130. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  131. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum