De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quo latior est, in cunctas undique partis
  2. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  3. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  4. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  5. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  6. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  7. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  8. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  9. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  10. corpora conficere et plagis infesta domare.
  11. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  12. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  13. omnia debet enim cibus integrare novando
  14. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  15. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  16. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  17. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  18. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  19. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  20. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  21. aurea de caelo demisit funis in arva
  22. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  23. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  24. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  25. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  26. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  27. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  28. conterimusque boves et viris agricolarum,
  29. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  30. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  31. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  32. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  33. et cum tempora temporibus praesentia confert
  34. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  35. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  36. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  37. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  38. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  39. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  40. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  41. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari