De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  2. sint genere. in primis animalibus indice mente
  3. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  4. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  5. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  6. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  7. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  8. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  9. quando quidem vitae depactus terminus alte
  10. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  11. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  12. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  13. libera continuo, dominis privata superbis,
  14. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  15. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  16. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  17. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  18. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  19. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  20. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  21. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  22. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  23. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  24. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  25. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  26. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  27. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  28. primigenum maris et terrae solisque coortum
  29. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  30. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  31. unde mare et terrae possent augescere et unde
  32. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  33. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  34. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  35. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  36. umor ad umorem, terreno corpore terra
  37. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  38. donique ad extremum crescendi perfica finem
  39. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  40. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  41. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  42. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  43. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  44. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  45. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  46. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  47. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  48. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  49. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  50. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  51. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  52. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  53. inde minutatim vires et robur adultum
  54. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  55. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,