De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  2. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  3. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  4. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  5. primigenum maris et terrae solisque coortum
  6. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  7. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  8. unde mare et terrae possent augescere et unde
  9. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  10. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  11. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  12. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  13. umor ad umorem, terreno corpore terra
  14. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  15. donique ad extremum crescendi perfica finem
  16. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  17. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  18. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  19. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  20. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  21. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  22. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  23. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  24. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  25. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  26. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  27. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  28. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  29. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  30. inde minutatim vires et robur adultum
  31. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  32. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  33. et quo latior est, in cunctas undique partis
  34. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  35. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  36. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  37. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  38. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  39. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  40. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  41. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  42. corpora conficere et plagis infesta domare.
  43. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  44. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  45. omnia debet enim cibus integrare novando
  46. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  47. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  48. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  49. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  50. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  51. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  52. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  53. aurea de caelo demisit funis in arva
  54. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  55. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  56. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  57. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,