De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  2. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  3. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  4. quando quidem vitae depactus terminus alte
  5. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  6. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  7. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  8. libera continuo, dominis privata superbis,
  9. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  10. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  11. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  12. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  13. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  14. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  15. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  16. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  17. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  18. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  19. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  20. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  21. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  22. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  23. primigenum maris et terrae solisque coortum
  24. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  25. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  26. unde mare et terrae possent augescere et unde
  27. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  28. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  29. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  30. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  31. umor ad umorem, terreno corpore terra
  32. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  33. donique ad extremum crescendi perfica finem
  34. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  35. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  36. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  37. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  38. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  39. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  40. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  41. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  42. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  43. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  44. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  45. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  46. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  47. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  48. inde minutatim vires et robur adultum
  49. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.