De Rerum Natura
Lucretius
-
- sic ipsis in rebus item iam materiai
- intervalla vias conexus pondera plagas
- concursus motus ordo positura figurae
- cum permutantur, mutari res quoque debent.
- Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
- nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
- accedere et nova se species ostendere rerum.
- sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
- difficilis magis ad credendum constet, itemque
- nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
- quod non paulatim minuant mirarier omnes,
- principio caeli clarum purumque colorem
- quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
- lunamque et solis praeclara luce nitorem;
- omnia quae nunc si primum mortalibus essent
- ex improviso si sint obiecta repente,
- quid magis his rebus poterat mirabile dici,
- aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
- nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
- quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
- suspicere in caeli dignatur lucida templa.
- desine qua propter novitate exterritus ipsa
- expuere ex animo rationem, sed magis acri
- iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
- dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.