De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  2. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  3. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  4. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  5. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  6. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  7. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  8. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  9. nec sic interemit mors res ut materiai
  10. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  11. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  12. res ut convertant formas mutentque colores
  13. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  14. ut noscas referre earum primordia rerum
  15. cum quibus et quali positura contineantur
  16. et quos inter se dent motus accipiantque,
  17. neve putes aeterna penes residere potesse
  18. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  19. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  20. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  21. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  22. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  23. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  24. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  25. consimilis; verum positura discrepitant res.