De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  2. infinita foris haec extra moenia mundi,
  3. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  4. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  5. Principio nobis in cunctas undique partis
  6. et latere ex utroque supra supterque per omne
  7. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  8. vociferatur, et elucet natura profundi.
  9. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  10. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  11. seminaque innumero numero summaque profunda
  12. multimodis volitent aeterno percita motu,
  13. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  14. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  15. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  16. sponte sua forte offensando semina rerum
  17. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  18. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  19. magnarum rerum fierent exordia semper,
  20. terrai maris et caeli generisque animantum.
  21. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  22. esse alios alibi congressus materiai,
  23. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  24. Praeterea cum materies est multa parata,
  25. cum locus est praesto nec res nec causa moratur