De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exiguis intervallis convecta resultant,
  2. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  3. haec validas saxi radices et fera ferri
  4. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  5. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  6. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  7. in magnis intervallis; haec aera rarum
  8. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  9. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  10. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  11. consociare etiam motus potuere recepta.
  12. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  13. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  14. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  15. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  16. multa minuta modis multis per inane videbis
  17. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  18. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  19. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  20. conciliis et discidiis exercita crebris;
  21. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  22. quale sit in magno iactari semper inani.
  23. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  24. exemplare dare et vestigia notitiai.
  25. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  26. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  27. quod tales turbae motus quoque materiai
  28. significant clandestinos caecosque subesse.
  29. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  30. commutare viam retroque repulsa reverti
  31. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  32. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  33. prima moventur enim per se primordia rerum,
  34. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  35. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  36. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  37. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  38. sic a principiis ascendit motus et exit
  39. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  40. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  41. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  42. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  43. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  44. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  45. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  46. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  47. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  48. convestire sua perfundens omnia luce,
  49. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  50. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  51. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  52. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  53. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  54. sed complexa meant inter se conque globata;
  55. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  56. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  57. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  58. cum per inane meant vacuum nec res remoratur