De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  2. his tibi tum rebus timefactae religiones
  3. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  4. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  5. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  6. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  7. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  8. audacterque inter reges rerumque potentis
  9. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  10. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  11. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  12. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  13. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  14. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  15. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  16. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  17. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  18. non radii solis neque lucida tela diei
  19. discutiant, sed naturae species ratioque.
  20. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  21. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  22. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  23. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  24. expediam: tu te dictis praebere memento.
  25. nam certe non inter se stipata cohaeret
  26. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  27. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  28. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  29. cum tamen incolumis videatur summa manere
  30. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  31. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  32. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  33. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  34. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  35. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  36. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  37. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  38. Si cessare putas rerum primordia posse
  39. cessandoque novos rerum progignere motus,
  40. avius a vera longe ratione vagaris.
  41. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  42. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  43. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  44. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  45. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  46. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  47. et quo iactari magis omnia materiai
  48. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  49. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  50. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  51. inmensumque patere in cunctas undique partis
  52. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  53. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  54. reddita corporibus primis per inane profundum,
  55. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  56. partim intervallis magnis confulta resultant,
  57. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  58. et quae cumque magis condenso conciliatu