De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  2. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  3. debent ni mirum praecellere mobilitate
  4. et multo citius ferri quam lumina solis
  5. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  6. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  7. * * *
  8. nec persectari primordia singula quaeque,
  9. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  10. At quidam contra haec, ignari materiai,
  11. naturam non posse deum sine numine reddunt
  12. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  13. tempora mutare annorum frugesque creare
  14. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  15. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  16. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  17. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  18. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  19. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  20. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  21. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  22. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  23. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  24. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  25. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  26. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  27. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  28. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  29. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  30. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  31. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  32. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  33. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  34. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  35. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  36. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  37. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  38. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  39. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  40. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  41. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  42. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  43. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  44. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  45. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  46. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  47. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  48. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  49. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  50. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  51. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  52. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  53. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  54. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  55. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  56. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  57. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  58. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.