De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  2. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  3. fiet uti nusquam possit consistere finis
  4. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  5. Praeterea spatium summai totius omne
  6. undique si inclusum certis consisteret oris
  7. finitumque foret, iam copia materiai
  8. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  9. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  10. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  11. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  12. ex infinito iam tempore subsidendo.
  13. at nunc ni mirum requies data principiorum
  14. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  15. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  16. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  17. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  18. ex infinito cita corpora materiai.
  19. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  20. aer dissaepit collis atque aera montes,
  21. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  22. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  23. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  24. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  25. perpetuo possint aevi labentia tractu
  26. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  27. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  28. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  29. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  30. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  31. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  32. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  33. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  34. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  35. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  36. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  37. exiguum possent horai sistere tempus;
  38. nam dispulsa suo de coetu materiai
  39. copia ferretur magnum per inane soluta,
  40. sive adeo potius numquam concreta creasset
  41. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  42. nam certe neque consilio primordia rerum
  43. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  44. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  45. sed quia multa modis multis mutata per omne
  46. ex infinito vexantur percita plagis,
  47. omne genus motus et coetus experiundo
  48. tandem deveniunt in talis disposituras,
  49. qualibus haec rerum consistit summa creata,