De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et multos etiam magnos servata per annos
  2. ut semel in motus coniectast convenientis,
  3. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  4. integrent amnes et solis terra vapore
  5. fota novet fetus summissaque gens animantum
  6. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  7. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  8. ex infinito suboriri copia posset,
  9. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  10. nam vel uti privata cibo natura animantum
  11. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  12. dissolui simul ac defecit suppeditare
  13. materies aliqua ratione aversa viai.
  14. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  15. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  16. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  17. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  18. inter dum resilire tamen coguntur et una
  19. principiis rerum spatium tempusque fugai
  20. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  21. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  22. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  23. infinita opus est vis undique materiai.
  24. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  25. in medium summae quod dicunt omnia niti
  26. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  27. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  28. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  29. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  30. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  31. nitier in terraque retro requiescere posta,
  32. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  33. et simili ratione animalia suppa vagari
  34. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  35. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  36. sponte sua possint in caeli templa volare;
  37. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  38. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  39. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  40. sed vanus stolidis haec * * *
  41. amplexi quod habent perv * * *
  42. nam medium nihil esse potest * * *
  43. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  44. possit ibi quicquam consistere * * *
  45. quam quavis alia longe ratione * * *
  46. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  47. per medium, per non medium, concedere debet
  48. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  49. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,