De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  2. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  3. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  4. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  5. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  6. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  7. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  8. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  9. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  10. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  11. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  12. sed potius tali facto recreata valescat,
  13. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  14. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  15. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  16. carmine Pierio rationem exponere nostram
  17. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  18. si tibi forte animum tali ratione tenere
  19. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  20. naturam rerum, qua constet compta figura.
  21. Sed quoniam docui solidissima materiai
  22. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  23. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  24. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  25. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  26. pervideamus utrum finitum funditus omne
  27. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  28. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  29. finitumst; namque extremum debebat habere.
  30. extremum porro nullius posse videtur
  31. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  32. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  33. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  34. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  35. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  36. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  37. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  38. Praeterea si iam finitum constituatur
  39. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  40. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  41. id validis utrum contortum viribus ire
  42. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  43. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  44. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  45. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  46. cogit ut exempta concedas fine patere.
  47. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  48. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  49. sive foras fertur, non est a fine profectum.