De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. carmine Pierio rationem exponere nostram
  2. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  3. si tibi forte animum tali ratione tenere
  4. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  5. naturam rerum, qua constet compta figura.
  6. Sed quoniam docui solidissima materiai
  7. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  8. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  9. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  10. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  11. pervideamus utrum finitum funditus omne
  12. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  13. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  14. finitumst; namque extremum debebat habere.
  15. extremum porro nullius posse videtur
  16. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  17. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  18. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  19. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  20. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  21. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  22. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  23. Praeterea si iam finitum constituatur
  24. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  25. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  26. id validis utrum contortum viribus ire
  27. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  28. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  29. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  30. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  31. cogit ut exempta concedas fine patere.
  32. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  33. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  34. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  35. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  36. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  37. fiet uti nusquam possit consistere finis
  38. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  39. Praeterea spatium summai totius omne
  40. undique si inclusum certis consisteret oris
  41. finitumque foret, iam copia materiai
  42. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  43. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  44. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  45. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  46. ex infinito iam tempore subsidendo.
  47. at nunc ni mirum requies data principiorum
  48. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  49. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  50. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  51. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  52. ex infinito cita corpora materiai.
  53. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  54. aer dissaepit collis atque aera montes,
  55. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  56. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  57. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  58. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  59. perpetuo possint aevi labentia tractu
  60. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  61. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  62. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  63. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  64. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  65. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  66. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  67. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  68. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  69. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  70. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  71. exiguum possent horai sistere tempus;
  72. nam dispulsa suo de coetu materiai
  73. copia ferretur magnum per inane soluta,
  74. sive adeo potius numquam concreta creasset
  75. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  76. nam certe neque consilio primordia rerum
  77. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  78. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  79. sed quia multa modis multis mutata per omne
  80. ex infinito vexantur percita plagis,
  81. omne genus motus et coetus experiundo
  82. tandem deveniunt in talis disposituras,
  83. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  84. et multos etiam magnos servata per annos
  85. ut semel in motus coniectast convenientis,
  86. efficit ut largis avidum mare fluminis undis