De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. * * *
  2. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  3. esse et habere in se nervorum corpora parva
  4. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  5. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  6. ex alienigenis rebus constare putetur,
  7. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  8. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  9. si sunt in terris, terram constare necessest
  10. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  11. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  12. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  13. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  14. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  15. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  16. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  17. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  18. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  19. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  20. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  21. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  22. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  23. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  24. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  25. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  26. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  27. et latices dulcis guttas similique sapore
  28. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  29. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  30. herbarum genera et fruges frondesque videri
  31. dispertita inter terram latitare minute,
  32. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  33. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  34. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  35. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  36. verum semina multimodis inmixta latere
  37. multarum rerum in rebus communia debent.
  38. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  39. arboribus vicina cacumina summa terantur
  40. inter se validis facere id cogentibus austris,
  41. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  42. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  43. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  44. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  45. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  46. non possent ullum tempus celarier ignes,
  47. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  48. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  49. permagni referre eadem primordia saepe
  50. cum quibus et quali positura contineantur
  51. et quos inter se dent motus accipiantque,
  52. atque eadem paulo inter se mutata creare
  53. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  54. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  55. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  56. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  57. si fieri non posse putas, quin materiai
  58. corpora consimili natura praedita fingas,
  59. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  60. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  61. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  62. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  63. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  64. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  65. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  66. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  67. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  68. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  69. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  70. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  71. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  72. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  73. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  74. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  75. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  76. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  77. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  78. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  79. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  80. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  81. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  82. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  83. sed potius tali facto recreata valescat,
  84. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  85. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  86. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti