De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. integrent amnes et solis terra vapore
  2. fota novet fetus summissaque gens animantum
  3. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  4. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  5. ex infinito suboriri copia posset,
  6. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  7. nam vel uti privata cibo natura animantum
  8. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  9. dissolui simul ac defecit suppeditare
  10. materies aliqua ratione aversa viai.
  11. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  12. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  13. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  14. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  15. inter dum resilire tamen coguntur et una
  16. principiis rerum spatium tempusque fugai
  17. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  18. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  19. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  20. infinita opus est vis undique materiai.
  21. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  22. in medium summae quod dicunt omnia niti
  23. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  24. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  25. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  26. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  27. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  28. nitier in terraque retro requiescere posta,
  29. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  30. et simili ratione animalia suppa vagari
  31. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  32. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  33. sponte sua possint in caeli templa volare;
  34. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  35. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  36. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  37. sed vanus stolidis haec * * *
  38. amplexi quod habent perv * * *
  39. nam medium nihil esse potest * * *
  40. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  41. possit ibi quicquam consistere * * *
  42. quam quavis alia longe ratione * * *
  43. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  44. per medium, per non medium, concedere debet
  45. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  46. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  47. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  48. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  49. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  50. haud igitur possunt tali ratione teneri
  51. res in concilium medii cuppedine victae.
  52. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  53. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  54. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  55. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  56. at contra tenuis exponunt aeris auras
  57. et calidos simul a medio differrier ignis,
  58. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  59. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  60. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  61. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  62. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  63. ---
  64. ---
  65. ---
  66. ---
  67. ---
  68. ---
  69. ---
  70. ---
  71. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  72. diffugiant subito magnum per inane soluta
  73. et ne cetera consimili ratione sequantur
  74. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  75. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  76. inter permixtas rerum caelique ruinas
  77. corpora solventes abeat per inane profundum,
  78. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  79. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  80. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  81. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  82. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  83. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  84. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  85. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  86. pervideas: ita res accendent lumina rebus.