De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  2. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  3. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  4. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  5. sed potius tali facto recreata valescat,
  6. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  7. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  8. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  9. carmine Pierio rationem exponere nostram
  10. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  11. si tibi forte animum tali ratione tenere
  12. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  13. naturam rerum, qua constet compta figura.
  14. Sed quoniam docui solidissima materiai
  15. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  16. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  17. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  18. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  19. pervideamus utrum finitum funditus omne
  20. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  21. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  22. finitumst; namque extremum debebat habere.
  23. extremum porro nullius posse videtur
  24. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  25. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  26. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  27. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  28. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  29. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  30. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  31. Praeterea si iam finitum constituatur
  32. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  33. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  34. id validis utrum contortum viribus ire
  35. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  36. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  37. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  38. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  39. cogit ut exempta concedas fine patere.
  40. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  41. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  42. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  43. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  44. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  45. fiet uti nusquam possit consistere finis
  46. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  47. Praeterea spatium summai totius omne
  48. undique si inclusum certis consisteret oris
  49. finitumque foret, iam copia materiai
  50. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  51. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  52. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  53. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  54. ex infinito iam tempore subsidendo.
  55. at nunc ni mirum requies data principiorum
  56. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  57. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  58. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  59. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  60. ex infinito cita corpora materiai.
  61. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  62. aer dissaepit collis atque aera montes,
  63. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  64. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  65. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  66. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  67. perpetuo possint aevi labentia tractu