De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  2. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  3. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  4. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  5. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  6. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  7. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  8. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  9. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  10. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  11. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  12. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  13. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  14. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  15. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  16. et latices dulcis guttas similique sapore
  17. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  18. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  19. herbarum genera et fruges frondesque videri
  20. dispertita inter terram latitare minute,
  21. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  22. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  23. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  24. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  25. verum semina multimodis inmixta latere
  26. multarum rerum in rebus communia debent.
  27. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  28. arboribus vicina cacumina summa terantur
  29. inter se validis facere id cogentibus austris,
  30. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  31. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  32. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  33. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  34. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  35. non possent ullum tempus celarier ignes,
  36. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  37. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  38. permagni referre eadem primordia saepe
  39. cum quibus et quali positura contineantur
  40. et quos inter se dent motus accipiantque,
  41. atque eadem paulo inter se mutata creare
  42. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  43. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  44. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  45. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  46. si fieri non posse putas, quin materiai
  47. corpora consimili natura praedita fingas,
  48. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  49. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  50. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  51. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  52. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  53. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  54. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  55. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  56. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  57. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  58. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  59. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  60. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  61. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  62. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  63. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  64. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  65. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  66. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  67. cum dare conantur, prius oras pocula circum