De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  2. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  3. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  4. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  5. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  6. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  7. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  8. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  9. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  10. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  11. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  12. exiguum possent horai sistere tempus;
  13. nam dispulsa suo de coetu materiai
  14. copia ferretur magnum per inane soluta,
  15. sive adeo potius numquam concreta creasset
  16. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  17. nam certe neque consilio primordia rerum
  18. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  19. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  20. sed quia multa modis multis mutata per omne
  21. ex infinito vexantur percita plagis,
  22. omne genus motus et coetus experiundo
  23. tandem deveniunt in talis disposituras,
  24. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  25. et multos etiam magnos servata per annos
  26. ut semel in motus coniectast convenientis,
  27. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  28. integrent amnes et solis terra vapore
  29. fota novet fetus summissaque gens animantum
  30. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  31. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  32. ex infinito suboriri copia posset,
  33. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  34. nam vel uti privata cibo natura animantum
  35. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  36. dissolui simul ac defecit suppeditare
  37. materies aliqua ratione aversa viai.
  38. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  39. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  40. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  41. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  42. inter dum resilire tamen coguntur et una
  43. principiis rerum spatium tempusque fugai
  44. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  45. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  46. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  47. infinita opus est vis undique materiai.
  48. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  49. in medium summae quod dicunt omnia niti
  50. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  51. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  52. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  53. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  54. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  55. nitier in terraque retro requiescere posta,
  56. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  57. et simili ratione animalia suppa vagari
  58. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  59. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  60. sponte sua possint in caeli templa volare;
  61. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  62. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  63. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  64. sed vanus stolidis haec * * *
  65. amplexi quod habent perv * * *
  66. nam medium nihil esse potest * * *
  67. infinita; neque omnino, si iam medium sit,