De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  2. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  3. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  4. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  5. et latices dulcis guttas similique sapore
  6. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  7. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  8. herbarum genera et fruges frondesque videri
  9. dispertita inter terram latitare minute,
  10. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  11. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  12. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  13. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  14. verum semina multimodis inmixta latere
  15. multarum rerum in rebus communia debent.
  16. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  17. arboribus vicina cacumina summa terantur
  18. inter se validis facere id cogentibus austris,
  19. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  20. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  21. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  22. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  23. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  24. non possent ullum tempus celarier ignes,
  25. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  26. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  27. permagni referre eadem primordia saepe
  28. cum quibus et quali positura contineantur
  29. et quos inter se dent motus accipiantque,
  30. atque eadem paulo inter se mutata creare
  31. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  32. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  33. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  34. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  35. si fieri non posse putas, quin materiai
  36. corpora consimili natura praedita fingas,
  37. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  38. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  39. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  40. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  41. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  42. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  43. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  44. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  45. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  46. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  47. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  48. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  49. unde prius nulli velarint tempora Musae;