De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  2. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  3. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  4. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  5. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  6. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  7. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  8. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  9. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  10. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  11. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  12. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  13. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  14. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  15. sed potius tali facto recreata valescat,
  16. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  17. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  18. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  19. carmine Pierio rationem exponere nostram
  20. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  21. si tibi forte animum tali ratione tenere
  22. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  23. naturam rerum, qua constet compta figura.
  24. Sed quoniam docui solidissima materiai
  25. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  26. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  27. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  28. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  29. pervideamus utrum finitum funditus omne