De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter se validis facere id cogentibus austris,
  2. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  3. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  4. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  5. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  6. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  7. non possent ullum tempus celarier ignes,
  8. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  9. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  10. permagni referre eadem primordia saepe
  11. cum quibus et quali positura contineantur
  12. et quos inter se dent motus accipiantque,
  13. atque eadem paulo inter se mutata creare
  14. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  15. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  16. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  17. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  18. si fieri non posse putas, quin materiai
  19. corpora consimili natura praedita fingas,
  20. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  21. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  22. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  23. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  24. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  25. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  26. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  27. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  28. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  29. trita solo. iuvat integros accedere fontis